monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, p20, 8
Vel a vulgo versus sunt vocati quia scribebant antiqui sicut terra aratur, a sinistra enim ad dexteram primum deducebant stilum, deinde convertebant ab inferiore rursus ab dextera; unde hic versiculus diminutivum, et per compositionem versificor -aris, versus facere, unde versificatorius -a -um, versificabilis -le, versificus -a -um.